HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LXXXVII: De lunatico

#Matth. XVII#Luc. XVII

In sequenti die ad preces patris sanavit filium lunaticum quem oblatum sibi discipuli sanare non poterant. Non ex vitio lunae patiuntur lunatici, sed daemones eos vexant his temporibus, ut per lunam infament lunae Creatorem. Erubescat Julianus, qui dicit nullum peccatum esse in puero. Legitur enim de isto, quia a pueritia lunaticus fuerat, in quo, si nihil haberet suum daemon, non illum possideret. Cumque quaesissent discipuli quare ipsi non ejecerint, ait: Propter incredulitatem vestram, quia si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc, et transibit. Quod translative de diabolo praesenti, quem ejecerat, potest intelligi, quia a nullo ad litteram legitur factum, nisi quod ad preces Gregorii Neocaesariensis, legitur quidam mons retractus, et dedisse locum basilicae fabricandae. Et ad preces cujusdam Patris, lapis translatus de horto. Vel gratia exempli pro quolibet impossibili dictum est. Unde in Luca aliud est exemplum: Dicetis huic arbori moro transplantare in mare, et obediet vobis.